Title:
Adriaan van Royen to Carl Linnaeus
Type:
Image
Licence:
Contact [email protected]
Repository:
The Linnean Society of London
Collection:
Linnaean Correspondence
Reference number:
LC/12/139
Archival level:
Item
Date:
4 August 1743
Placement:
Volume 12: 285-286
Extent:
285-286
Sender:
Royen, Adriaan van
Recipient:
Linnaeus, Carl
Transcription:
Viro Celeberrimo, Carolo Linnaeo, Professori Botanices Upsaliensi, S[alutem] P[lurimam] D[icit] A[drianus] Van Royen. Litteras 23 Februarii anni 1743 ad me datas accepi, laetusque Te bene habere inde cognovi. Illum tamen, de quo mentionem facis, Botanices studiosum, proximo autumno ad Caput Bonae Spei mittendum, non vidi, meque aliquid de eo, licet sciscitaverim, inaudire potui. Semina, quae misisti, Pisi marini, ut et alterius illius plantae, hactenus, quod miror, cum recentissima esse videbantur, nondum prodierunt. De nostra in scribendo negligentia quod conqueraris, non habeo, quod respondeam, nisi quod (exceptis ultimis) ad singulas responderim, et quotannis, si superiorem inde eximias, Tibi mittenda semina Gronovio nostro commiserim; si quid peccavi in hisce, facile, ut spero, impetrandam a Te veniam expeto, velimque consideres onerosae praxi clinicae plurima etiam alia tum publica tum privata negotia accedere, quae me meae spontis esse non sinunt et commercium litterarium saepius impediunt vel saltem pro tempore interrumpunt. Quid multa? Per hortulanum utpote idiotam agere non possum; solus autem ipse omnibus non sufficio. Praeterquam, quod via, qua quid ad Te expediri debeat, ut et tempora aegre saepius observanda aliunde occupatissimo difficultatem pariant haud levem. Per Tabellarium vivas radices et semina mittere immenso, ut nosti, constaret pretio; per naves non omni tempore licet, neque in idonea tempora inquirere semper vacant; hinc alteri plerumque id negotii committimus, qui si suo defuerit officio, id nobis imputatur. Doleo hac in re sortem meam, qui, dum omnibus lubens pro viribus inservire studeo, vix apud unum alterumve gratiam ineo. Generum Tuorum sexaginta exemplaria Tibi tradenda Cl[arissimo] Gronovio exhibuit, et plura etiam, si forte aliquot supra hunc numerum exigeres, pollicitus est Wishovius, Vir Bonus & Honestus, qui omnino meretur, ut in edendis aliis quoque operibus opera ejus utaris. Etenim per Cl[arissimum] Sauvagaeum, Te alteram Bibliothecae Botanicae editionem parare, ut et Iter Lapponicum, Rudbeckianum, Floram Suecanam & species plantarum editurum esse mihi innotuit. Horum autem, si non omnia, saltem aliqua honestis sub conditionibus imprimenda ipsi concedas rogat atque exoptat. Ante octiduum a Cl[arissimo] Heistero accepi tres Dissertationes, sub ejus praesidio, publico eruditorum examini subjectas. Primam, quae Meditationes et Animadversiones in Novum Tuum Systema Botanicum sexuale sistit, habuit Philippus Casparus Goeckelius, Noricus XVI Augusti 1741. Alteram de Nominum Plantarum mutatione utili & noxia Defendit Iodocus Edmundus Sandhagen Liebenburgo-Hildescensis 17 octobris 1741. Tertiam de Aurantiis eorumque eximio usu medico habuit Joan[nes] Herman[nus] Anton[ius] Wilberding Monasterio-Westphalus. 14 Decembr[is] 1741. Omnes, si videris, invectorias in edita a Te opera Botanica inveneris. Verbo dixerim acerrime quavis fere pagina te traducunt, et paradoxotator ineptiarum auctorem appellitant. Haec ut parum curat Vir Bonus & sapiens, ita tamen ad Quaesita & Difficultates solide respondere tenetur, id quod suadeo, ut facias in Actis Lipsiensibus, Parisinis, aliisve, quae ab Eruditis quotannis evolvi & perlustrari solent. Sed, quod etiam atque etiam moneo, festina lente! Desiderata a Te plantarum semina hac aestate collecta autumno insequenti obtinebis vel per Cl[arissimum] Gronovium vel, quod mallem, per Mercatorem quendam Amstelaedamensem. Filius meus natu maximus nondum tamen octennis Florae deliciis capitur et delectatur quam plurimum, Teque suo nomine multum salvere jubet. Vale cum Tuis, & me in Tuis numerare ne desine! Dabam Leydae ad d[iem] 4 Augusti A[nn]o 1743. Address Monsieur Monsieur Carolus Linnaeus Professeur tres celebre en Medecine & Botanique a Upsal
Previous reference number:
L0505
Condition note:
Seal stain centre l. 285 recto. Holes along fold line 286. Seal tear, pieces of seal adhering. Rest of seal present.