Title:
Adam Simon Kuhn to Carl Linnaeus
Type:
Image
Licence:
Contact [email protected]
Repository:
The Linnean Society of London
Collection:
Linnaean Correspondence
Reference number:
LC/8/145
Archival level:
Item
Date:
30 June 1762
Placement:
Volume 8: 335-336
Extent:
335-336
Sender:
Kuhn, Adam Simon
Recipient:
Linnaeus, Carl
Transcription:
Viro Nobilissimo et Generosissimo Carolo Linnaeo, S[erenissimae] R[egiae] M[ajestatis] Archiator et Equiti Aurato Illustrissimo, Fautori suo optimo Salutem atque officia dicit Adamus Simon Kuhn. Litteras Tuas, Vir Generosissime, favoris et Amicitiae plenis accepi et gratissimo animo legi atque relegi. Diu est, quod Nomen Tuum late patens coluerim. Felix igitur terque felix filius meus est, cui Tanti Viri consiliis atque solidissima informatione uti licuit. Ego vero, dum Tibi gratias referre haud valuero, quoad vixero, habeo Tibi maximas. Puerum igitur Tibi, fraterno affectu, Tuo Patrocinio enixe commendo, et si Te Parentem obsequi possit, securus ero. Tibi curam, Tibi, Vir Illustrissime, omnia jura, quae mihi in filium sunt paterna trado, utque Tibi in omnibus moram gerat volo et jubeo. Si commendationem Tuam habuerit, nil a me desiderabit. D[ominum] Wrangel nuper vidi, atque Tuo nomine salutavi. Ille vero mihi injunxit, ut illius Te nomine iterum prosequar. Vale interim etiam atque etiam Historiae Naturalis Pater atque lumen vale mihique atque filio favere perge! Dabam Philadelphiae die 30mo Junii 1762. [Address] á Monsieur, Monsieur Charles Linnaeus, Chevalier de l’ordre de l’Etoile et premier Medicin du Roi de Swede, á Stockholm et Upsale.
Previous reference number:
L3081
Condition note:
seal tear