Title:
Adriaan van Royen to Carl Linnaeus
Type:
Image
Licence:
Contact [email protected]
Repository:
The Linnean Society of London
Collection:
Linnaean Correspondence
Reference number:
LC/12/138
Archival level:
Item
Date:
20 February 1743
Placement:
Volume 12: 283-284
Extent:
283-284
Sender:
Royen, Adriaan van
Recipient:
Linnaeus, Carl
Transcription:
Viro Clarissimo, Doctissimo, Carolo Linnaeo, S[alutem] P[lurimam] D[icit] Adrianus Van Royen. Dum hasce exaramus responsorias, ad litteras tuas mense Martio anni superioris acceptas, non possumus non recordari Tui, et heu nimium veri, de negligenda tantisper Florae cultura, vaticinii. Honorificum enim, sed et taediis ac laboribus plenum, Supremi Magistratus Academici munus, quod laetus lubensque nuper deposui, ita me per annuum hocce curriculum detinuit, ut vix unquam meae spontis esse licuerit, sed jucundi acti labores. Nunc iterum invisemus hortum & stirpium varietate tanto plus delectabimur. Semina, quin per D[ominum] Baek acceperis, nullus dubito; nunc alia mitto vel mittam proxime, quamprimum dabitur opportunitas commode ea ad Te expediendi. Grates ago debitas pro missis imaginibus, quae dulce tecum triti temporis memoriam renovant, tuique desiderium faciunt perpetuum. Nostra necdum picta, multo minus aeri incisa est; si vero aliquando in lucem prodeat, habebis eam quam certissime. Ludvigii Institutiones Historico-physicas regni vegetabilis, quae mihi in multis perplacent, haud dubie vidisti. Lipsiae Anno superiore editae sunt. Tuum de hisce judicium in proximis ad me perscribas. Vale et me inter amicitias tuas numerare perge! Dabam Leydae ad d[iem] XX Februarii 1743. Address Monsieur Monsieur Carolus Linnaeus Professeur tres celebre dans la Medicine & Botanique a Upsal
Previous reference number:
L0484
Condition note:
Stain centre l. 283 recto. Small seal tear, part of seal adhering. Rest of seal present.