Title:
Adriaan van Royen to Carl Linnaeus
Type:
Image
Licence:
Contact [email protected]
Repository:
The Linnean Society of London
Collection:
Linnaean Correspondence
Reference number:
LC/12/144
Archival level:
Item
Date:
31 March 1749
Placement:
Volume 12: 294-295
Extent:
294-295
Sender:
Royen, Adriaan van
Recipient:
Linnaeus, Carl
Transcription:
Viro Clarissimo, D[omin]o Carolo Linnaeo, Professori Upsaliensi, S[alutem] P[lurimam] D[icit] A[drianus] V[an] Royen. Innumera & in dies multiplicata cum publica tum privata ac domestica negotia si quemquam supinae in scribendo negligentiae excusare poterunt, me sane, turbulentissima etiam praxi noctes atque dies occupatum, excusatum habebis; sin minus, Det veniam culpae culpa professa meae! Accedit, quod nudas tantum nec munusculis auctas ad te dare litteras haud consueverim, et tamen magnas in mittendis seminibus difficultates offendam ac molestias, unicas dilationis perpetuae & interjectae morae causas, quamquam non diffitear perpetuas et hic et alibi locorum turbas atque tumultuantes plebis ad insaniam usque excurrentes furores symbolam quoque suam contulisse. Eo enim in hac civitate, vera nunc Armatae Palladis sede, tandem devenit, ut introductis clanculum militibus volentes nolentes in ordinem cogi compescique debuerint cives vel civium nomine indigni seditiosissimi Tenebriones, qui vel ipsam curiam, ubi supremus hujus Urbis Magistratus consederat, armati invaserant. Amplissimus Van Den Bergh, Consulum Praeses tunc temporis, Consularem dignitatem, et Frater meus germanus, Amplissimis Consulibus ab Actis, Secretarii munus, tumultuum & nefandorum facinorum pertaesi ultro deposuerunt et resignarunt. Ceterum Summi Magistratus honoribus exciderunt Ampl[issim]i Lanschot, Assendelft, Groenevelt et nulli alii. Gronovius, jam Scabinus, Principis Serenissimi favore fruitur & valet. Num vero Iter tuum ceterosque tractatus acceperit, ignoro, sed inquiram & in calce hujus notabo. D[ominus] Cliffortius cum Familia, cui Sereniss[imus] Princeps favere videtur, prospera fruitur valetudine. Omnes Tractatus Tui, Upsaliae diversis temporibus editi, nuperrime prodierunt conjuncti in 8vo apud Bibliopolam Haack. Cl[arissimus] Burmannus ultimam quoque manum Rumphio admovit. Cl[arissimus] Alberti primum Hesychii Tomum evulgavit. Alterum parat; est opus in hoc genere absolutissimum et Graecae Linguae flosculis elegantioribus ditissimum, prodit autem in Folio. Cl[arissimus] Albinus Tabulas Anatomicas absolvit forma plus quam Atlantica; in his Accuratissimis Iconibus et Descriptionibus an splendor nitorque Eruditionem, an vero haec priores vicerit, merito dubitaveris. In Botanicis praeter Floram Sibericam, cujus primum Tomum in 4to habemus, nihil, quantum novi, prodiit. Ampl[issimus] Gronovius, ut hodie mihi retulit, Iter Tuum mense Augusto praeterito missum una cum Dissertationibus accepit, et per eundem, qui etiam alia quaedam propediem ad Te expediet, accipies a me largum seminum plurimorum numerum. Utinam in tempore lares Tuos inveniant! Heri Rebelles aliquot Leydenses per Curiam Hollandicam ex provinciis Hollandiae, Zelandiae &c. proscripti sunt, postquam debitas luerint poenas. Uxor mea mecum bene agit. Valent et tres Filii mei carissimi, quorum Duo natu majores sedulam jam literis operam navant & multum proficiunt, immo in scholis prima ubique praemia reportant, sic ut de eorum diligentia & industria mihi vix satis gratulari possim. Quid Tuus? An solus Tua gaudia adimplet? An vero Blandula Tua alio Te Blandulo beavit? Fac, quaeso, ut in proximis aliquid quoque resciscam de Tua Familia. Interim Vale, meque amore & favore Tuo persequi perge! Dabam Leydae Batav[orum] ad d[iem] xxxi martii 1749. Address Monsieur Monsieur Carolus Linnaeus M. D. Professeur tres celebre en Medecine & Botanique a Upsal
Previous reference number:
L1019
Condition note:
Seal tear and split. Seal present. Holes at corners of fold lines 295. Stain top edge 295 verso.