Title:
Adam Dietrich to Carl Linnaeus
Type:
Image
Licence:
Contact [email protected]
Repository:
The Linnean Society of London
Collection:
Linnaean Correspondence
Reference number:
LC/3/133
Archival level:
Item
Date:
11 July 1758
Placement:
Volume 3: 277-278
Extent:
277-278
Language:
la
Sender:
Dietrich, Adam
Recipient:
Linnaeus, Carl
Transcription:
Vir Excellentissime, illustrissime, generosissime, Fautor & Patrone clementissime, Gaudeo & adhuc omnino de honore mihi abs TE collato, quum litteras 1757 d[ie] 7 Maji datas ad me mittere haud dedignatus fueris. Satisfeci pro viribus meis iussu TUO, quum & animalculum & duo herbaria, quae vocant, viva, aliosque flores miserim. Licet vero haec omnia per S[ummae] R[egiae] D[omi]n[um] Baggium, iamiam Superintendentem prope Coburgum spectatissimum, civem Tuum, tradenda curaverim, tamen abs TE nullas, quod dolendum esse sentio, litteras accepi. Quare ignosces impudentiae meae, si iterum occasionem arripio, TE quaerendi, utrum haec omnia TIBI ad manus venerint necne. Certo clementiae TUAE insignis cumulus adjicietur, si hac de re me ipse certiorem facturus sis. Quod ad me attinet, valeo, & licet ego vel rusticus belli calamitatibus affectus fuerim, tamen bene, sive, quod idem est, sanus, herbarum colligendarum studiosus. Sane laborum meorum abs TE nullum destinatum praemium desiderarem, nisi et iusta suppellex postularet, et TE expetiturum putarem, ut aperte dicam, quanti laborem meum aestimem. Peto igitur abs TE, ut pro missis rebus duos solidos Belgicos sive, ut nostrates vocant, duos Ducaten, mittas. Quam quidem pecuniam per Lubecam Celeb[errimo] D[omi]no Faselio, Prof[essori] in hac Academia dignissima missam, accipiam. Caeterum, si TIBI & in posterum inservire possim, me ad quodvis officiorum genus paratissimum habebis TANTI NOMINIS Obsequiosissimus Cultor Adamus Diedericus Dab[am] MDCCLIII a[nte] d[iem] XI Jul[ii] Ziegenhaynae prope Jenam. Si tibi magis commodum sit, pecuniam tantum Lubecam mittere, mittas, velim, ad D[omi]n[um] Mercatorem Lubecensem Jacobum Eberhardum Bruns, qui mihi tradendam curabit.
Previous reference number:
L1614