Title:
Adam Simon Kuhn to Carl Linnaeus
Type:
Image
Licence:
Contact [email protected]
Repository:
The Linnean Society of London
Collection:
Linnaean Correspondence
Reference number:
LC/8/146
Archival level:
Item
Date:
9 July 1763
Placement:
Volume 8: 337-338
Extent:
337-338
Sender:
Kuhn, Adam Simon
Recipient:
Linnaeus, Carl
Transcription:
Viro Illustrissimo, Generosissimo Domino Carolo a Linné, Fautori suo maxime venerando, S[alutem] pl[urimam] d[icit] Adam Simon Kuhn. Nullus dubito, Vir Illustrissime, quin pro Tua in me maxima Benevolentia, veniam sis daturus, si ex intimo Corde gratias agam humillimas, qui me dignum putare voluisti, per litteras, die 24° Februar[ii] Anni currentis Upsaliae generosissime datas, de filio meo certiora pronunciandi. Nihil jucundius mihi & nostratibus erit, nisi quod auxiliante Deo O[ptimo] M[aximo] hanc existimationem bonam apud Te, Vir Illustrissime, tueri studeat. Existimatio nostra simul hac in re agitur. Ausus sum filium meum tanquam peregrinum in orbem Christiano-litteratissimum mittere, et hoc umquam dolebo, si quondam, V[olente] D[eo] cum tua, Vir Illustrissime, commendatione, aliis quam dum abierat, patriam suam videbit oculis. Valde miratus sum, quod litteras meas, cum pecuniae permutationibus, iterum iterumque missas, nondum acceperit. Plura adderem & Naturalia quaedam ad Te, Vir Illustr[issime], jam mitterem, nisi Tempus vetaret, quod tamen alia vix me non intermissurum spondeo. Interea valeas & diu vivas in Botanices Incrementum, Nobilissimae Familiae tuae Solatium, et Cultorum tuorum Gaudium. Dabam Philadelphiae Pridie nonarum Julii 1763. [Address] To Sir Charles of Linné, Knight of the Order of the north Star, first Physician to the King of Sweden, Professor of Physick & Botany, the University of Upsala.
Previous reference number:
L3104
Condition note:
seal tear