Title:
Adriaan van Royen to Carl Linnaeus
Type:
Image
Licence:
Contact [email protected]
Repository:
The Linnean Society of London
Collection:
Linnaean Correspondence
Reference number:
LC/12/142
Archival level:
Item
Date:
15 April 1746
Placement:
Volume 12: 290-291
Extent:
290-291
Sender:
Royen, Adriaan van
Recipient:
Linnaeus, Carl
Transcription:
Clarissimo, Carissimo, & in Paucis Amico Integerrimo, Dulcissimo, D[omin]o Carolo Linnaeo, Prof[essori] Ups[aliensi], S[alutem] P[lurimam] D[icit] A[drianus] V[an] Royen. Nullus Tui, Amicorum optime, desiderio magis flagrat, nullus blandissimo doctissimoque Tuo alloquio destitutus magis dolet, quam ego, qui unus ferme omnium tela retundere et debeo et (quod praesiscine dixerim) possum. Sed praxi clinica detentus, dicam, an obrutus, vix unus sufficio omnibus. Quid multa? Me consulunt aliunde occupatissimum tantum non omnes. Res tamen nostras (quod commune studium Botanicum) sartas tectasque servare strenue pro viribus allaboro, et recti tenax servare pergam, dum vivam. Miror autem Te in Hallerum nostrum etiam scriptis publicis paululum, ut vera fatear, duriusculum. Te amat, Te veneratur, nihilomninus tamen in levioribus a Te dissentire non iniquum. Velim haec ad animum revoces, mitiorque evadas in virum probum, honestum, et Tui vere studiosissimum. Id si feceris, mihi gratum feceris, habeas persuasissimum! Floram Suecicam elegantem, multisque novis observationibus adornatam, una cum Dissertationibus et seminibus suo quaeque tempore accepi, proque iis omnibus & singulis grates Tibi solvo, quas possum, maximas. Floram Zeylanicam, novorum generum characteribus foetam, avidus exspecto, quum semper novi quid bonique habeant labores Tui. Gratulor Academiae vestrae publicum Tuis sub auspiciis accessisse Musaeum Historiae naturalis supellectile ditissimum. Nob[ilissimus] Cliffortius gravi cum morbo dudum conflictatus quodammodo convaluit, sed languet Hartecampi splendissimae olim elegantissimaeque Florae cultura, nec meliora magisve faventia isti viridario tempora praevideo. Cl[arissimus] Burmannus horas subsecivas Rumphio impendere pergit, et bene habet, uti et Ampliss[imus] Gronovius, qui fasciculum heri mihi tradidit ad Te deferendum. Hunc autem una cum seminibus varii generis nunc mitto, nec dubito, quin Gronovius noster Te hujus rei jam per litteras certiorem fecerit. Filius meus natu major plantis floribusque delectatur plurimum, sibique in viridario meo suburbano hortulum instruit et curat graviter. Ceteri non minus lepidi pancratice valent una cum Genetrice, quae cum prole sua Te Tuamque Dulcissimam plurimum valere jubet. Bulbosas singulares elapsa aestate ex C[apite] B[onae] Spei accepi earumque semina tantum non omnia, his inclusa, sed hactenus anonyma, invenies. Adjeci & Americana a Cl[arissimis] Dillenio & Collinsonio nuperrime accepta. Vale meque Tui studiosissimum amare multuisque studiis favere perge! Dabam Leidae Batavorum ad d[iem] 15 Aprilis 1746. Address Monsieur Monsieur Carolus Linnaeus Professeur tres celebre dans la Medicine & Botanique &c. a Upsal
Previous reference number:
L0701
Condition note:
Small tear at fold line btm edge 291. Seal tear, with wax adhering to 291 recto. Covered seal present.