Title:
Alexander Bernhard Kölpin to Carl Linnaeus
Type:
Image
Licence:
Contact [email protected]
Repository:
The Linnean Society of London
Collection:
Linnaean Correspondence
Reference number:
LC/8/55
Archival level:
Item
Date:
3 October 1765
Placement:
Volume 8: 100-101
Extent:
100-101
Sender:
Kölpin, Alexander Bernhard
Recipient:
Linnaeus, Carl
Transcription:
Viro Illustri, Dom[ino] CAROLO a LINNÉ, Equ[iti] Aur[ato], S[acrae] R[egiae] M[ajestatis] Archiatro, Med[icinae] et Bot[anices] Professori longe celeberrimo, rel[iqua], S[alutem] P[lurimam] D[icit] Alex[ander] Bernh[ard] Kölpin. Omnino res ita se habet cum Wermischeck Generibus Plantarum, ut in literis TUIS mihi gratissimis autumatus es. Ex ipsa, enim, ejus confessione nil sunt nisi TUA contracta. Adieci scribit in Praefat[ione] naturalem characterem (quo portatile redderem opus) brevem (fusiorem LINNAEUS exhibit Gen. Pl. ed. IV Halae 1752) ut per hunc ille pateat uberius. Quidam tamen characteres a TUIS paullo mihi differre videntur e.g. Gomphraena Wernisch. Perianth. 3-phyllum, foliis duobus carinatis tertio minore. Nectarium 10-dentatum. In officina libraria Ulfii inveni quoque Floram Monspeliacam D[omi]ni Gouan hoc anno editam. Plantarum 1850 species ibi enumerat methodo hybrida digestas, Ludwigianae simillima. Species novas ab anno 1762, post editam Hortum, a se detectas enumerat 187. Figurae Heliotropii supini, Iberis saxatilis, et Stellerae passerinae opus claudunt. Nonne Floram Erfordiensem et Wulfii Flor[am] Prussicam] D[omi]nus Beckmann TIBI tradet. Uxori TUAE Generosissimae me commendes ro[go; hac] hebdomade, ni patris mei navis secunda utitur fortu[na] pomeranica et caseos ovinos accipiet. Vale, vive diu salvus et incolumis, et benevolentia TUA mihi pretiosissima, nunquam me amplecti desine! Holmiae d[ie] 3 Octobr[is] 1765.
Previous reference number:
L3667
Condition note:
corner torn away on fold