Title:
Adriaan van Royen to Carl Linnaeus
Type:
Image
Licence:
Contact [email protected]
Repository:
The Linnean Society of London
Collection:
Linnaean Correspondence
Reference number:
LC/12/143
Archival level:
Item
Date:
20 April 1748
Placement:
Volume 12: 292-293
Extent:
292-293
Sender:
Royen, Adriaan van
Recipient:
Linnaeus, Carl
Transcription:
Viro Clarissimo, Amico Dulcissimo Integerrimo, D[omin]o D[octori] Carolo Linnaeo, Professori Botanico Upsaliensi Meritissimo, S[alutem] P[lurimam] D[icit] A[drianus] V[an] Royen. Ultimas Tuas 6to Augusti die anni proxime superioris ad me datas, una cum seminibus, pro quibus grates ago debitas, accepi, sed, cum paribus ab eo tempore muneribus Te salutare nequiverim, in hunc usque diem responsa distuli. Me, quod attinet, meosque, cum et de His ut ad Te perscribam optes et velis, quid dicam? Valeo, et valemus omnes favente Numine, at non ita, ut quisque pro se suaque statione desiderat. Nova enim hic universae Reipublicae facies, alia omnium rerum ratio, Utinam melior! Genti Batavae proh nimium credulae blandiens, versutus, turpique incoctus perfidiae, Gallus arces non tantum diruit, propugnacula dejecit, arva longe lateque sanguine saturavit, devastavit, sed et ipsis jam civitatibus inhiat, totique (quod Deus avertat) Reipublicae interitum minatur, ut in universum tandem orbem suam saevamque tyrannidem exerceat. Auxiliatrices Amicorum copiae tardo gradu vel sero adventant; Erubesceres, si nationes enumerarem, quae summis olim in angustiis a nobis adjutae conservataeque, nunc auri sacra fame occaecatae acceptorumque beneficiorum immemores turpiter desciverunt, sed nae illae poena ingratis debita propriam ruinam accelerent! Publicis calamitatibus privatus accessit luctus ex morte carissimi Fratris germani nuperrime defuncti desideratique contractus. Hinc et amara dies et amarior umbra diei est. Perpetuus frangit fortia corda Dolor. Sed quid Ego haec mecum? Forsan Deus his quoque finem Pacatoque dabit numine pace frui. En causas supinae nimis in scribendo negligentiae, en causas animi, licet ad majora nati, forsan plus quam par est dejecti. Det veniam culpae culpa professa meae! Quantum ad Rem Herbariam, Marantham Turneramque non amplius possidet Hortus; mitto tamen his inclusa semina Dracocephali foliis ternatis &c. Verbesinae, Convolvuli nostri 17, Crotalariae foliis lanceolatis &c. & Gossypii rubri & albi. Plura per cursores publicos non audeo, possem alias bene multa, mittere. Forte D[ominus] Gronovius viam aperiet, qua non semina tantum, sed & radices & stirpes ipsas rariores ad Te expedire queam. Nescis enim, quo Te gratus honore colam. Si Musam mittere potuerim antea, quid obstabit, quominus alias mittam similes? Modo mercatorem quendam haberemus Amstelaedami nostra negotia curantem. Dissertationes Tuas de novis plantarum generibus, de viribus plantarum ex fund. fructificationis &c. avidus expecto, Ex Suecia quippe semper aliquid novi. Novam Floram Zeylanicam nondum vidi Iconibus Commelinae, Hedysari, Acrostici &c. Anandriae semina si suppetant et miseris mihi erunt perquam gratissima. Hortum Upsaliensem videre gestio, praeprimis, ut sciam, quibus eum ditare possim. Floram Sibericam in 4to vel potius priores Ejus Classes vidi, sed nondum perlegi. Domino Van Swieten Leydam non rediit, nec quantum conjicio, redibit unquam. Hortus Amstelaedamensis, curante Burmanno, viget ut antea, at non locupletior. Horto Ultrajactensi praeest Wachendorfius, qui singularem ejus et operosam magis quam utilem Floram conscripsit anno praeterito; si eam desideres, mittam. Millerus humanissimas nuperrime ad me dedit literas, misitque semina quam plurima, quorum partem Tibi servo; misit et Catalogum suum in octavo tribus voluminibus contentum et emendatum; sic spes est ut rursum ex America Plumerianas acquiram plurimas. Horrida bella, & saevissimae hyemes damno fuerunt per quadriennium Horto nostro, non tamen ita, ut prisco ejus splendori vel minimum decesserit, vel si quid tale contigerit in paucis, auctus est in novis Pennsylvanicis, Virginicis, Indicis aliisque. Praedium habeo suburbanum, ubi Paradisum extruo ditissimum & Arboretum nitidissimum. Laudato, inquit Virgilius, ingentia rura, Exiguum colito. Filius meus natu major 12 agit aetatis annum, in litteris proficit, nec flores floremque culturam negligit omnibus mortalibus naturalem. Sed et duos alios habeo filios non minus lepidos, quorum alter 8 alter 6 annos numerat. Quid Tu? An plures, quam primo genitum, alis liberos? Sueciam visere & dissitas longe regiones nondum amant. Ignoti nulla cupido. Gronovius noster bene habet, sed subinde egregie podagrizat. Lawsonius anno superiori diem vidit suum, magno Orbis Eruditi damno. Cl[arissimus] Winterus Principis Aransionensis Medicus, ut & Cl[arissimi] Albini Frater natu minimus, nobis collegae dati sic, ut ab eo tempore, quo & Cl[arissimus] Weitzius accessit, nos numerus sumus et fruges consumere nati. Vivimus hic media adhucdum hyeme, nec flores videmus ullos, nisi nivibus quotidianis coopertos et hinc breves; sola virent vigentque Hybernacula. Mittam prima oportunitate cistellam radicibus quibusdam, et seminibus tum Zeylanensibus tum aliis Europaeis onustam. Interim Vale et nostri non immemor Vive! Dabam Leydae Batavorum ad diem 20 Aprilis 1748. Address Monsieur Monsieur Carolus Linnaeus Professeur en Medecine, Botanique &c. &c. tres celebre a Upsal
Previous reference number:
L0900
Condition note:
2 holes at fold line 292. Holes and tears at fold lines 293. Seal tear. Black seal present.