Title:
Adriaan van Royen to Carl Linnaeus
Type:
Image
Licence:
Contact [email protected]
Repository:
The Linnean Society of London
Collection:
Linnaean Correspondence
Reference number:
LC/12/141
Archival level:
Item
Date:
16 May 1745
Placement:
Volume 12: 288-289
Extent:
288-289
Sender:
Royen, Adriaan van
Recipient:
Linnaeus, Carl
Transcription:
Viro Clarissimo, Carolo Linnaeo, S[alutem] P[lurimam] D[icit] A[drianus] V[an] Royen. Inde a morte dilectissimi Soceri, natisque mihi ex eadem tristibus vere, et quae mihi vitam, quondam dulcem, nunc reddunt amarissimam, calamitatibus, valetudinarius vixi; hinc solitis et, ut nosti, multiplicibus negotiis obeundis vix par, aliquam in scribendo respondendoque negligentiae notam effugere haud potui. Veniam tamen, puto, et Tu, dulcissime Linnaee, et omnes dabunt Boni, qui miserandam dolendamque meam sortem in causa et culpa fuisse cognoverint. Det Deus meliora et sereniora merenti! Gratulor Tibi salvam, quam, ut in Horti vestri ornamentum cederet, misimus, Musam. Gratulor mihi, acceptissima fuisse, quae anno superiore simul Musae comites ibant, semina; ea vero quae nunc per Clar[issimum] Gronovium ad Te prima oportunitate expedientur, non ingrata fore mihi persuadeo, immo confido. Eadem vero, quae causa diuturni silentii, diuturnae quoque fuit eritque, ut vereor, in perpoliendo Ericeto inertiae. Difficultates etiam plures, quam praevideram, reperio, et plurimae mihi deficient species Europaeae, quas examinare deberem viventes, ut certi quid in tam delicato studii Botanico seculo constituerem. Tu, si quid valeas in hisce, amice suppedites. Sed alio (si Deo placuerit) tempore de his ad Te perscribam pluribus. Interim pro scriptis communicatisque circa quasdam Ericarum species, ut & pro missis seminibus, grates persolvo debitas. Wishovius Animalia Regni Sueciae in ultimis Tuis ipsi promissa nondum accepit; accepta vero, ut pollicitus est, nitide & in praestantiori papyro imprimenda curabit. Ceterum Vale cum Tuis, meisque, ut facis, memor vive! Dabam Leydae Batavorum ad d[iem] 16 Maji 1745.
Previous reference number:
L0613