Title:
Adriaan van Royen to Carl Linnaeus
Type:
Image
Licence:
Contact [email protected]
Repository:
The Linnean Society of London
Collection:
Linnaean Correspondence
Reference number:
LC/12/134
Archival level:
Item
Date:
20 July 1740
Placement:
Volume 12: 275-276
Extent:
275-276
Sender:
Royen, Adriaan van
Recipient:
Linnaeus, Carl
Transcription:
Viro Clarissimo, Carolo Linnaeo, M[edicinae] D[octori] & Botanico eximio, S[alutem] P[lurimam] D[icit] A[drianus] Van Royen. Jam tertius labitur mensis, a quo Tuas mihi gratissimas litteras acceperim. Utinam et Rudbeckii Campos Elysios, quos Te misisse scribis, accepissem; hi enim soli responso nostro moram injecerunt. Interim grates ago maximas pro transmissis, nondum licet acceptis, Cl[arissimi] Ol[ai] Rudbeckii operibus. Inde si quid in aere Tuo fuerim, audacter moneas, & in proximis, quaeso, mihi significes. Florae Leydensis Prodromus, cum operibus Tournefortii, Boerhavii &c. quin jam Lares Tuos salutaverit, non dubito, sed tamen scire desidero. Alteram Generum Plantarum Editionem avide expecto. Navis tamen, quae hanc & reliqua vexit, nondum appulit, uti ex Bibliopola Wishovio intellexi. Hic, cum nulla amplius Exemplaria supersint, opus urget, et scire desiderat, an non vacua inter genus & genus spatia, utpote superflua, implenda sint, imprimis cum novis generibus & observationibus auctum opus increscet. Literam servandam putat eandem, quia hac mutata in minimis necesse est, ut pariter mutetur in maximis, unde difficulter uno volumine comprendi posset. Tu mentem Tuam, nisi his sumtibusque acquiescas, Cl[arissimo] Gronovio mihive aperias, quo nitidior, mole parvus, at materia gravis, quantocyus prodeat hic libellus. Paucissimi ex Veteranis nobiscum faciunt, at novitii plurimi, quos majori quam olim numero hortum academicum lustrantes veris principiis imbuere, et liquidis ad oculum demonstrationibus, quae vel invitis assensum extorquent, convincere non desino, unde factum, ut non amplius Barbarus his ego sim, sed pulcre intelligar, aures Dum feriunt rebus consona verba suis. E satis hoc anno seminibus prodiit Draco arbor Clus. hist. Eritque, quantum ex facie colligo, Cordylines species. Mimosa 13 prodr. Nostril floret hoc tempore, & stamina exhibet in aliis floribus 5. in aliis 10. in aliis numerosissima ultra corollae limbum protensa, unde liquido patet staminum numerum nihil hic facere ad generis determinationem. Stylus in hac specie staminibus longior est. Floruit etiam Amaryllus 9. prodr. 37. pulchritudine structurae singularis & coloris punicei omnes reliquas facile exsuperans. Nam 18 vel 20 flores Umbellam constituunt decem pollicum in diametro sex septemve pollicum scapo inmixam, patentissimam. Hinc spatha membranacea est maxima. At, quod meliori nomini ansam praebet, in periculis tubisque corollarum intortis se manifestat. Id enim nullis aliis commune, huic soli proprium. Floruit, Eugenia, Celsia, Filipendula foliis ternatis & Croton 6 prodr. App., in qua datam observationem hoc anno confirmatam vidi. Pergit etiam Scammoneum pedunculis ramosis bifloris sese distinguere a reliquis convolvulis. Cedronellae tartaricae nomine hactenus nota est species Dracocephali. Alcea aegyptica geranii folio Lippii Manuscriptorum est nova species Malvae distincta foliis multipartitis & calycibus corollas superantibus. Descriptionem hujus dabo. E Seminibus Anonymis ante biennium Tataria vel Muscua missis prodiit plantula terrae appressa foliis alternis linearibus integerrimis reclinatis facie Alismam simulans, ast hoc vere terrae credita caules humi sparsit plurimos alterno situ ramosissimos spica florifera pedali saepe et ultra terminatos. Hinc in multis videbatur affinis sesamoidi Clusii hist[oriae]. Verum nuperrime flores aperiens Characterem Resedae essentialem in corolla exhibuit. Erit itaque Reseda caule decumbenti ramosissimo (vel decumbens ramosissima) foliis simplicibus linearibus integerrimis. Ramulum pro specimine his includam. Planta Capensis Senapon dicta ad inebriandos pisces, num Tibi nota? Ad quod genus pertineat, hactenus ignoro. Est foliis pinnatis; 4, 6, 8, parium adscendendo impari extremo: foliola oblonga, acuminata, uncialia petiolis brevissimis insident & leviter pubescunt. Alia his pariter inclusa qualis est plantula Chamaebalanos nomine a D[omin]o Jussieu accepta? Hae ambae nondum floruerunt. NB. Quamvis in Eugenia Petala 4 pingat Michelius, uti subinde contingit, frequentius tamen et in omnibus paene corollis 5 petala numero. Tumque & calicem quinquepartitum & stamina 5 observo. Filamenta patentissima brevissima stylum versus adscendentia antheras parvas bifidas sustinent. Germen non est infra receptaculum nec turbinatum, ut patet in specimine adjecto. Stylus & stigma longitudine staminum simplicia. Fructum non maturat nobiscum. Hinc (nam facie pulcre conveniunt Micheliana & mea, quam pro Eugenia olim indicasti) vel male descripsit eam pinxitque Michelius vel, quod potius suspicor, diversum ab Eugenia plantae genus erit. Fruticat 2 vel 3 pedum altitudine. Has tricas extrica, si potes & communica. In Trientali, cujus 30 flores examinavi, numerum senum ordinarium observo non septenum, quamvis & hunc numerum bis terve obtinuisse viderim. In Heracleo constanter observo Involucrum Universale polyphyllum 5, 7, 8, 10 foliolis constans, at aperto flore deciduis ut plurimum omnibus, sicut nullae eorum supersit vestigiae. Utinam pluribus observationibus tempus suppeterit! Interim has levidenses habe & cum Tua Tuisque plurimum vale! Dabam Leidae ad d[iem] 20 Julii 1740. Address Monsieur Monsieur Carolus Linnaeus Docteur en Medicine &c. &c. a Stokholm
Previous reference number:
L0390
Condition note:
Tear mid r.h.edge 275 recto. Staining near fold 275 verso and 276 recto. Seal tear. Seal and separate blob of wax present. Holes at corners of fold lines 276.