Title:
Alexander Bernhard Kölpin to Carl Linnaeus
Type:
Image
Licence:
Contact [email protected]
Repository:
The Linnean Society of London
Collection:
Linnaean Correspondence
Reference number:
LC/8/54
Archival level:
Item
Date:
26 September 1765
Placement:
Volume 8: 98-99
Extent:
98-99
Sender:
Kölpin, Alexander Bernhard
Recipient:
Linnaeus, Carl
Transcription:
[V]iro Illustri, [Domi]no Carolo von Linné, [Equiti] Aurato, S[acrae] R[egiae] M[ajestatis] Archiatro, reliqua, S[alutem] P[lurimam] D[icit] Alex[ander] Bernh[ard] Kölpin. Denuo tam arctis me TIBI obstrictisti beneficiorum vinculis, ut nunquam ingratitudinis notam evitare possem, nisi TIBI gratias persolvere maximas. Sed certissime convictus sum TE non comtis verbis, sed vera potius gratitudine delectari. Nunquam benevolentiae erga me TUAE immemor ero. Wermischeck Genera Plantarum TIBI transmittere animus erat, sed nondum librarium ipsum alloqui in viribus meis fuit, et famulus eius prorsus ignarus est. Proximo cum tabellario certissime illum obtinebis. An TIBI Koelreuteri Experimenta de sexu plantarum, quae etiam hic prostant, arrident? Amicus Beckmanni rusticus adhuc Holmiae degit; si TIBI placet proximo cum tabellario ea ad me mittere, quae in Russiam destinasti, eorum curam habebo. D[ie] V. Octobris Holmia abibo. Domui TUAE Generosissime commendes, et proximo TUO me in posterum protegas, enixe rogo. Ignoscas literis summa cum festinatione scriptis. Holm[iae] d[ie] xxvi Sept[embris] 1765. Prostat hic etiam Flora quaedam Erfortana et Wolfii cuisdam Flora Prussica.
Previous reference number:
L3629
Condition note:
corner torn away on fold