Title:
Adriaan van Royen to Carl Linnaeus
Type:
Image
Licence:
Contact [email protected]
Repository:
The Linnean Society of London
Collection:
Linnaean Correspondence
Reference number:
LC/12/137
Archival level:
Item
Date:
12 February 1742
Placement:
Volume 12: 281-282
Extent:
281-282
Sender:
Royen, Adriaan van
Recipient:
Linnaeus, Carl
Transcription:
Clarissimo Doctissimoque Viro, Amico integerrimo, Carolo Linnaeo, S[alutem] P[lurimam] D[icit] Adrianus Van Royen. Si vales, bene est; ego valeo, et Botanices ac Medicinae Professorem Te constitutum gaudeo gratulorque et, ut hac dignitate fruaris quam diutissime, omni animi contentione precor. Meis quoque humeris Illustres Reipublicae Principes honorificum onus imposuerunt octavo Februarii praeterito, quo die Rector Academiae renuntiatus sum. Vereor itaque, ut hoc munus, curarum et toediorum plenum, me totum detineat, et per hujus anni curriculum sibi vindicet. Semina, stirpes vivas in itinere tuo detectas, Tillandtsii Icones & reliquae, quae in ultimis Tuis 20 sept[embris] ad me datis pollicitus es, non patienter exspecto, imprimis orationem quam habuisti Inauguralem, quibus omnibus, si Effigiei Tuae unum alterumve Exemplar nitidissimum adjicere volueris, gratum mihi feceris officium, qui, simulac resciscam, quantum in aere Tuo sim, persolvam lubens. Interim pro Observationibus Botanicis mihi communicatis grates ago quam plurimas. Utinam temporis superesset satis, quo dubia quaedam Tibi proponere liceret! Verum haec in praesens differam, donec meliora nobis nascantur otia. Ceterum scias velim, Editionem Tuorum Generum alteram ad umbilicum fere perductam esse mutatis juxta desiderium tuum mutandis. Ut vero splendidum novumque Hybernaculum instruam [sic] semina nec pauca nec vulgaria mitto per Suecum Medicinae Doctorem, qui per Mercatorem suum haec ad te expediet propediem. Qua via autem plantas & vivas radices ad te mittere possim, hactenus ignoro, sed inquiram tamen et primam, quae sese offeret, oportunitatem avide arripiam, ut quovis modo Tibi, quem plurimi facio, inserviam. Mense Januario hujus anni Uxor mea quartum mihi enixa est filium, qui cum Matre sua vivit, viget et pancratice valet. Cl[arissimus] Heisterus Dissertationem edidit de Pipere, & Piperodendro, quod haud dubie erit Schinus seu Molle Clusii, licet ab eo diversum statuere videatur. Aliquot abhinc diebus litteras accepi a Cl[arissimo] Sauvageo, qui Tuum commercium meumque implorat, et Hortum Cliffortianum a Te expectat. At miror, qua ratione ductus, Magnoliam, quam a me desiderat, plantam bulbosam statuat. Vale & me amore tuo ac favore prosequi perge! Dabam Leidae ad d[iem] 12 Febr[uarii] 1742. Address Monsieur Monsieur Carolus Linnaeus Docteur en Medicine & Professeur tres celebre dans la Botanique &c. &c. a Upsal
Previous reference number:
L0457
Condition note:
Seal tear and split. Seal present, but almost torn off - hole in paper underneath